est, solicitus erga salutem animarum  
Fratrum subjectorum sibi. Quem omnes Fratres  
Casauriensis Monasterii propter sui honestatem,  
prudentiam, et vitae sanctitatem in  
Pastorem elegerunt, ipsamque electionem per manus  
Imperatoris, sicut supra diximus, scripto  
confirmaverunt. Quod electionis scriptum  
adhuc habetur in Monasterio Piscariensi, et  
sic est. 
Scriptum Electionis Domni Abbatis 
Dominici 
“  In nomine Summae et Individuae Trinitatis.  
Nos denique cuncti Fratres Venerabilis  
Monasterii Sanctae et Individuae Trinitatis,  
atque Sancti Clementis Martyris,  
quod ponitur in Casa aurea pari voto,	 
communique consilio, a maiore usque ad  
minorem elegimus et praeelegimus Domnum 	 
Dominicum Venerabilem Sacerdotem et  
Monachum, qui quondam fuit de Monasterio  
Sancti Fructuosi Episcopi et Martyris, quod  
dicitur Caput montis, ad regimen praedicti  
nostri Monasterii, secundum praeceptum  
Regulae Beati Benedicti; quia scimus eum, largiente  
Domino, castum, benignum misericordem,  
doctumque lege Divina: nec  
non et consensu Domni Berardi Abbatis 	 
sui, simulque etjam Elelini Cancellarii prudentissimi  
Domni Enrici Imperatoris et Au	gusti  
tertii, ipsiusque pro fidelitate ac veneratione,  
cujus Monasterium praelibatum  
esse dignoscitur, et cujus etjam fidelissimus  
Abbas ipse probatur, nobis illum largitus 	 
est. His videlicet auctoritatibus roborati et  
conglobati, ut supra dictum est, ascivimus  
eum, atque promovimus ad Abbatis officium  
peragendum; ad utilitatem atque  
profectum nostri Monasterii, animarumque  
nostrarum salutem. Cui omnes in unum  
amore Dei inspirati, suaque dilectione,  
promisimus obedire cunctis diebus vitae nostrae  
secundum praecepta Regulae, suaque 	 
justa imperia, favente Christo. Et ut haec  
nostra electio firmiter atque inviolabiliter  
permaneat, bono animo, spontaneaque,  
voluntate cuncti simul propriis manibus roborantes    
insignivmus. Quam vero electionem  
a nobis factam praedicto Domno Henrico  
gloriossissimo Imperatori nostro dirigimus   
ut sua miseratione electum Patrem  
nostrum Imperiali dono, privilegiique largitate  
confirmet, quatenus a Deo pro hoc remuneretur,  
et a nobis omni in tempore  
fideliter veneretur, ac pro statu sui regni  
Deus Omnipotens nostris assiduis orationibus  
incessabiliter supplicetur. 
Ego Frater Terremenolfo Monachus et   
Praepositus consensi. 
Ego Frater Adelmari Presbyter et Monachus  
consensi. 
Ego Fratrer Oddlo Sacerdos et Monachus in  
hac elctione consensi . 
Ego Frater Angelus Sacerdos et Monachus in  
hac electione consensi . 
Ego Fratrer Adelbertus Monachus in hac electione  
consensi. 
Ego Fratrer Joannes Presbyter et Monachus  
in hac electione consensi. 
Ego Fratrer Joannes Presbyter et Monachus 
  |  
  |