quod quidem consequeretur si filii peccatum traherent			c.97v.a 
a parentibus. Ex quo concludo vel quod nupcie 
sunt male et illicite, quod penitus sacris Litteris adversatur, 
vel non est ponere peccatum originale per quod 
dampnari dicimus non baptiçatos. Require in eodem li. 
c.XXXV. Ego autem Bonaventure sentenciam approbo 
tamquam inconvincibilem et, ad auctoritatem Eçechielis, 
dico quod intelligenda est de peccato quo pater, inmediate 
generans, peccat ut singularis persona. Ideo non habet 
locum transgressione Ade, quia illa non fuit omnino singularis 
persone, sed universalis et publice, prout dictum 
est. Ad secundum, quando dicitur quod ad bonum non necessario 
consequitur malum, respondeo verum esse per 
se loquendo, sed ad nupcias non sequitur necessario corrupcio  
generate prolis. Ideo dixit Bonaventura, ubi supra: 
"  In generantibus non est culpa"  , verum sic esse prestat in 
generatis, sed ipsis succurri potest per graciam Baptismalem. 
Ulterius dicam, in proposito, nullum naturale est culpabile. 
Quod probatur per Phylosophum scribentem in Ethicis  
quod de naturalibus //nec laudamur nec vituperamur. 			c.97v.b 
Si originalis corrupcio est naturalis, probatur quia 
est eadem apud omnes, ergo videtur quod ista duo sunt incompassibilia: 
quod aliqua corrupcio sit naturalis et sit culpabilis. 
Et ad hoc respondeo, sequendo Augustinum, quod 
differt dicere "  naturam"  et"  naturam corruptam"  .Dico igitur 
quod aliquid potest esse naturale quod consequitur ipsam 
naturam secundum institucionem in statu innocencie: et tale 
nullo modo est culpabile; et aliquid potest esse naturale 
quod consequitur ipsam secundum institucionem in stato 
corrupto: et tale est culpabile, igitur etcetera.
  |  
1 
  
  
  
5 
  
  
  
  
10 
  
  
  
  
15 
  
  
  
  
20 
  
  
  
  
25 
  
  
  
  
30
  |