Petrus Damiani: Epistulae

Pag 303


ornamenta componit. Illic Salomon templum Domino ex lapidibus pretiosis
aedificat, tantumque latomis ac cementariis silentium imperat, ut non
ibi malleum, non securim, non ferramentum aliquod tinnire permittat. Ibi
Zorobabel filius Salathiel et Iosue filius Iosedech cum caetera multitudine
virtutum armis accincti, sic Yerusalem muros instaurant, ut tamen adversus
hostium cuneos opus impedire volentium pugnare non desinant. Utrobique
igitur sollerter intenti, utrobique parati, dum una manus exercetur
ad murum, altera vibratum tenet iugiter gladium, et dum hinc aedificii
structura perficitur, illinc ingruentium hostium barbaries propulsatur.
Et quid amplius eloquar, nisi quia illa est officina fabrilis, in qua
mulieris evangelicae dragma cotidie malleis disciplinae regularis extunditur,
et sic ad sui conditoris imaginem, ad quam principio condita fuerat,
reformatur. Et revera illic mundanae machinae faber, cui videlicet evangelista
Marco testante dicebant: Unde huic haec omnia? Et quae est
sapientia, quae data est illi, et virtutes tales, quae per manus eius efficiuntur?
pacis praebet alloquium, sed etiam per insufflationem sancti Spiritus

Torna all'inizio