SED CONTRA est quod dicit Philosophus in 2 Ethic., quod virtus est habitus
voluntarius.
Praeterea, Augustinus dicit, quod virtutes in nobis
solus Deus operatur. Sed nostrorum actuum etiam nos causa sumus. Ergo virtutes
non sunt actus.
Solutiones
Solutio I
Respondeo dicendum ad primam quaestionem, quod nomen virtutis, secundum
sui primam impositionem, videtur in quamdam violentiam sonare; unde in
3 Caeli et Mund. dicitur, quod motus accidentalis, idest violentus, est
qui est a virtute, idest a violentia, non cum auxilio naturae. Sed quia non potest
aliquid alteri violentiam inferre nisi per potentiam perfectam, secundum quam
agat et non patiatur; inde tractum est nomen virtutis ad significandum omnem
potentiam perfectam, sive qua potest aliquid in seipso subsistere, sive qua potest
operari: et sic dicitur in 1 Cael. et Mund. quod virtus est ultimum
potentiae: quia perfectio potentiae mensuratur ex ultimo et maximo quod quis
potest. Et quia malum in actu contingit ex defectu potentiae agentis, ideo ad
perfectionem potentiae exigitur quod bene operetur in suo genere: et propter
hoc in 2 Ethic. dicitur, quod virtus est quae bonum facit habentem, et opus
eius bonum reddit; et in 6 Physicor. dicitur quod virtus est dispositio
perfecti ad optimum, eorum scilicet ad quae potentia se extendit.
Et quia de virtutibus humanis loquimur; ideo virtus humana erit quae perficiet
humanam potentiam ad actum bonum et optimum. Cum autem homo ex hoc sit
homo quod habet rationem et intellectum, illae potentiae humanae sunt quae
aliqualiter rationales sunt, vel per essentiam, sicut quae sunt in parte intellectiva,
vel per participationem, sicut quae sunt in parte sensitiva rationi obedientes.
Hae autem potentiae, ut prius dictum est, ex natura potentiae non possunt
esse determinatae ad actus bonos, nec perfecte determinantur nisi per habitus:
unde virtutes humanae, de quibus loquimur, non sunt potentiae, sed habitus.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod potentia naturalis qua quis potest esse, determinata
est ad unum, scilicet ad esse: ideo ipsius perfectio secundum ipsam
naturam potentiae esse potest; et ideo ipsa potentia virtus dicitur. Et similiter
dicendum est de aliis potentiis naturalibus. Secus autem est de potentiis rationalibus,
quae ad plurima se extendunt.
Et per hoc patet responsio ad secundum.
Ad tertium dicendum, quod vis accipitur pro omni eo quod est principium operationis
perfectae, quod importat nomen virtutis: unde potentiae animae magis
possunt dici vires quam virtutes, et illae praecipue quae habent ordinem ad
actus qui exercentur per corporalia instrumenta.
|
|