Iohannes de Capua notarius fl. 1230-1260: Directorium humanae vitae

Pag 141


cum paratus sit ad bellum. Si vero recedat a te ibi impunitus,
nec poteris ei nocere, quia cauebit sibi, aut forsitan superabit
te, dum inuitus non fueris. Nam virtus rerum est
vt non accelerent perdere quemquam, nisi illum cuius offensa
manifesta est; eius vero cuius offensa est occulta, inquiratur
causa et adhibeatur cura et reddatur sibi iuxta
opera sua. Dixit leo ei: Scire debes quod, quando tormentari
mandat aliquem, de quo annunciatum fuerit peccatum
commisisse, et postea patebit inquisitione diligenti quoniam
non fuit verum quod dictum fuit de eo, totum malum quod
ei intulerit sibi ipsi intulit et in preiudicium sue anime,
maxime cum non possum credere tractare Senesbam illud
quod dicis. Dixit ei D[imna]: Ex quo sic tuum est consilium,
consulo ne subueniat tibi ille, [nisi] quando munias et preserues
te ab illo, ne te possit offendere; maxime quoniam
scio quod, si respexeris ipsum quando subuenit tibi, videns
pilos carnis eius eleuatos et membra sua contremiscentia
et ipsum respicientem a dextris et a sinistris, et dirigit
cornua sua, quasi vellet pugnare. Inquit leo: Volo, inquam,
tuum recipere consilium et tuam sequi voluntatem; et si
videro ex eo ea que dixisti, sciam illud esse verum et credam
omnia que mihi dixisti.
Et factum est, cum percepisset D[imna] verba sua
leoni et induxisset in animo leonis omnia que voluit, cogitauit
in se ire ad Senesbam, vt peruerteret cor suum aduersus
leonem, vt interponeret eis odium. Volebat autem hec
facere de voluntate leonis, et ait ei: Vis[ne] vt vadam ad
Senesbam, vt videat quid agit vt sciat ingressum et egressum

Torna all'inizio