iustitiae ratione cuiusdam accidentis sibi annexi, inquantum scilicet fuit continuata
et non intercisa in natura humana: decuit enim ut sicut anima sine interruptione
in Deum dirigebatur per iustitiam, ita etiam corpus animae sine interruptione
totaliter obediret; et ideo non oportet quod ille effectus gratuitae iustitiae
conveniat, cum facta fuerit interruptio rectitudinis humanae naturae ad
Deum.
Ad tertium dicendum, quod generatio spiritualis efficacior est in eo ad quod
ordinatur, quam generatio corporalis. Generatio autem corporalis terminatur
per se ad naturam, quia forma est terminus generationis; sed generatio spiritualis
terminatur ad perfectionem personae, quae est per gratiam; et ideo plus
mundat generatio spiritualis personam, quam generatio corporalis inficere
possit. Generatio enim corporalis non potest inficere personam nisi infectione
originalis; sed generatio spiritualis purgat personam a culpa originali et actuali.
Sed huiusmodi defectus poenales principia naturae consequuntur, ut dictum
est; unde se habet magis generatio corporalis ad eos inducendum, quam generatio
spiritualis ad eos curandum.
Ad quartum dicendum, quod simpliciter loquendo melius esset homini fomite
carere quam ipsum habere: constat enim quod ex abundantia gratiae fit in aliquibus
quod a fomite liberantur. Sed quo ad aliquid, et quantum ad aliquem
statum hominis, expedit fomitem habere, ne in superbiam elatus cadat: et hoc
etiam obiectio concludebat.
Ad quintum dicendum, quod quantumcumque de gratia baptismali in baptismo
infundatur, nunquam tamen potest hoc efficere ut ex toto tollat fomitem; quia gratia
illa non est ordinata nisi ad curandum infectionem personae ex infectione naturae
procedentem. Posset tamen Deus alterius generis gratiam infundere, per quam
totum tolleretur; ut sic simul et personae et naturae infectio, gratiae cederet.
ARTICULUS 3
Utrum fomes inveniatur maior in uno quam in altero
Ad tertium sic proceditur.
1. VIDETUR quod fomes et concupiscentia in quibusdam plus et in quibusdam
minus inveniatur. Multiplicata enim causa, multiplicatur effectus. Sed ex foeditate
coitus infectio fomitis causatur. Cum ergo quanto magis homo a primo
generante distat, tanto plures tales actus inficientes inveniantur, videtur quod
semper in prole inveniatur maior infectio fomitis quam in parente.
|
|