Petrus Damiani: Vita beati Romualdi

Pag 59


quia te ad vanam doctrinam non paupertatis inopia, sed veritatis
inpulit ignorantia. Verumtamen, si vis vera credi quę
asseris, erigantur duę excelsę lignorum catastę, brevissimo a
se interstitio separatę, et igne subposito, cum vaporatę fuerint ita
ut utriusque struis unus ignis esse videatur, tu transi per medium.
Quod si lęsus ex aliqua parte fueris, ipsis te penitus
consumendum ignibus tradimus; sin autem, quod credi non
potest, sanus evaseris, omnes nos deo tuo absque ulla difficultate
credemus. Cumque hoc foedus non solum Bonifatio, sed
et cunctis qui aderant gentilibus placuisset, Bonifatius ita
vestitus velut missarum sollemnia celebraturus, prius cum sanctificata
aqua et incenso ture undique perlustrans ignem, deinde
stridentes flammarum globos ingressus, ita exivit illesus ut nec
minimus capitis eius capillus videretur exustus. Tunc rex et ceteri
qui huic spectaculo interfuerant, catervatim se ad pedes beati
viri proitiunt, indulgentiam lacrimabiliter petunt, baptizari se
instantissima supplicatione deposcunt.
Cępit itaque tanta gentium multitudo ad baptisma confluere,
ut vir sanctus ad spatiosum quendam lacum pergeret et
in ipsa aquarum abundantia populum baptizaret. Decrevit
autem rex ut regnum relinquens filio, ipse quamdiu viveret se
a Bonifatio nullatenus separaret. Frater autem regis cum ipso
pariter habitans, dum nollet credere, absente Bonifatio ab ipso
rege peremptus est. Alius vero frater, qui iam a regis erat cohabitatione
divisus, mox ut ad eum vir venerabilis venit, audire eius

1



5




10




15




20




25
Torna all'inizio