Stephanus II papa: Epistolae

Pag 507


una cum exemplare litterarum, quas ei dederitis, nos certiores reddite, ut sciamus,
qualiter in commune concordia agamus, sicut inter nos et Folradum Deo amabilem
constitit.
Ipse vero dilectus filius noster Folradus in omnibus causis iuxta tuam praeceptionem
peregit; et maximas gratias illi egimus pro suo certamine. Qui videlicet,
ad vos revertens, omnia qualiter acta sunt, bonitati vestrae intimabit.
Praesentes vero fidelissimos nostros, id est Georgium reverentissimum ac sanctissimum
fratrem et coepiscopum nostrum atque Iohannem regionarium nostrumque sacellarium,
petimus ut hilariori suscipiens vultu in omnibus acceptare iubeas. Et quicquid
nostra vice bonitati tue locuti fuerint, eis in omnibus credere digneris atque cum
effectu causae et laetabundis nuntiis ad nos remeandos absolvere iubeas.
Nam et hoc obsecramus bonitatem tuam, ut nimis celeriter ad nos coniungendum
absolvere praecipias reverentissimum fratrem et coepiscopum nostrum Wicharium.
Omnipotens autem Dominus in cunctis actibus tuis, excellentissime, victor rex,
suae dextere extensione te protegat tibique et praesentis vitae prospera et post multorum
annorum curricula gaudia aeterna concedat faciatque cum tua dulcissima coniuge,
excellentissima regina, spiritali nostra commatre, et vestris meisque dulcissimis
filiis maximo gaudio iocundari et regni vestri gubernacula a Deo vobis concessa perfrui
et, qui in presenti vita regni potestatem tenetis, etiam futuro in seculo cum
Christo in aeternum regnetis, promerentes illam dominicam promissionem audire:
“Venite, benedicti patris mei pro eo, quod certamen bonum certati estis, cursum consummastis,
fidem servastis; sumite repositas vobis coronas et accipite regnum vobis
ab origine mundi praeparatum”.
Nam et ex hoc praecelse et a Deo custodite excellentiae vestrae innotescimus,
quia petiit nobis Obtatus, religiosus abba venerandi monasterii sancti Benedicti, pro
monachis suis, qui cum tuo germano profecti sunt, ut eos absolvere iubeas; sed qualiter
tua fuerit voluntas, ita de eis exponere iubeas.
Incolumem excellentiam tuam gratia superna custodiat.

Torna all'inizio