uxorem suam talem reliquid in manus et sub mundio et  
potestate talis, et ius mundii ei reliquid; et si presens  
fuerit, corporaliter ei tradendo per manum destram, ei  
sub eius mundio et potestate tradidit; ex qua et pro  
qua uxore sua, confessus est et fuit recepisse et habuisse,  
tempore nuptiarum, libras tot nomine dotis, et  
donationem ei fecisse tot librarum; quam dotem et  
donationem ei confirmavit, et iubsit et voluit eam reabere  
in bonis suis et de bonis. Item legavit tali tot et  
cetera. Item fecit et dedit mandatum dicto I., tutori  
vel tutoribus, vendendi et alienandi bona et de bonis  
suis, et cetera, ut supra in mandato. Et sic est scribenda  
voluntas testatoris, et ea que dixerit, prospiciendo et  
cavendo, ne aliquem filium vel filiam exheredaret, neque  
faciat aliquid contra leges et iura, vel bonos mores;  
hec omnia et singula, velud superius scripta sunt, fieri  
et conpleri voluit, atque desposuit, et ordinavit et voluit  
valere iure testamenti, vel alio quocunque modo  
vel iure magis valere possunt; que sua dispositio, si  
qua forte fuerit iuris sollempnitate destituta, vini codicillorum  
vel cuiuslibet ultime volumptatis obtineat.  
Si quis autem contra hoc suum testamentum, iudicium  
et dispositionem, quandocunque venire te[m]ptaverit,  
pene nomine, nichil ex bonis et rebus suis consequi  
valeat, aut habere possit ullo modo. 
DE TESTAMENTO FACTO IN SANITATE MENTIS ET CORPORIS. 
/* 
Dei nomine amen. Anno, die, indictione tali et  
cetera. Presentia quidem decenter gerere, futura vero competenter  
prospicere, summe in quo deputatur [lumen]  
sapientie; qua propter talis, sanus mente et corpore,  
hac ratione testando, sine scriptis et per nuncupationem,  
res suas omnes, et bona, sub nominato modo desposuit,  
et voluntatem suam ordinavit; sic in primis pro anima
  |  
  |