Valla Laurentius: De falso credita et ementita Constantini donatione

Pag 156


videlicet coronam capitis nostri, simulque phrygium
necnon et superhumerale, videlicet lorum, quod
imperiale circundare solet collum, verum etiam chlamydem
purpuream atque tunicam coccineam et omnia
imperialia indumenta seu etiam dignitatem imperialium
presidentium equitum, conferentes etiam ei imperialia
sceptra simulque cuncta signa atque banna et diversa
ornamenta imperialia et omnem processionem
imperialis culminis et gloriam potestatis nostre. Viris
etiam diversi ordinis, reverendissimis clericis sancte
Romane ecclesie servientibus, illum culmen singularis
potentie et precellentie habere sancimus, cuius amplissimus
noster senatus videtur gloria adornari, idest patricios
consules effici, necnon in ceteris dignitatibus imperialibus
eos promulgavimus decorari. Et sicut imperialis
extat decorata militia, ita clerum sancte Romane
ecclesie adornari decrevimus. Et quemadmodum imperialis
potentia diversis officiis, cubiculariorum nempe et
hostiariorum atque omnium concubitorum, ordinatur.
ita et sanctam Romanam ecclesiam decorari volumus.
Et ut amplissime pontificale decus prefulgeat, decernimus
et, ut clerici sancti eiusdem sancte Romane ecclesie
mappulis et linteaminibus, idest candidissimo colore
decoratos equos equitent et, sicut noster senatus calciamentis
utitur, cum udonibus, idest candida linteamine
illustrentur, et ita celestia sicut terrena ad laudem
Dei decorentur
. 49 O sancte Iesu, ad hunc sententias
volventem sermonibus imperitis non respondebis de
turbine? Non tonabis? Non in tantam blasphemiam
ultricia fulmina iaculabere? Tantum ne probrum in
tua familia sustines? Hoc audire, hoc videre, hoc tam
diu conniventibus oculis preterire potes? Sed «patiens

Torna all'inizio