Papias: Ars Grammatica

Pag 98


ad amicos pertinet. 8 Quarto loco est accusatiuus siue
causatiuus, ut "accuso hominem", "in causa hominem facio", quia
hic magis ad inimicos pertinet. 9 Vocatiuus etiam salutatorius
uocatur, ut "o Enea" et "salue Enea". 10 Qui extremum locum
apud Grecos obtinuit, quia imperfectior ceteris esse uideatur:
nisi enim secunde persone iungi non potest, cum ceteri omnes
personas complectantur, figurate adiuncti pronominibus, ut "ego
Priscianus scribo", "tu Priscianus scribis", "ille Priscianus scribit",
"mei Prisciani eges", "tui Prisciani egeo", "illius Prisciani eget",
"datur michi Prisciano", "tibi Prisciano", "illi Prisciano", "uidet me
Priscianum", "te Priscianum", "illum Priscianum"; ablatiuus quoque
sic iungitur: "a me Prisciano", "te Prisciano", "illo Prisciano
accepit". 11 Tunc autem nomina non egent pronominibus, cum
substantiuis aut uocatiuis uerbis iunguntur, ut "Virgilius sum" uel
"nominor", "Virgilius es" uel "uocaris", "Virgilius est" uel "uocatur".
12 Ablatiuus uero nouiter a Latinis inuentus uetustati reliquorum
concessit; ablatiuus uel comparatiuus dictus, ut "aufero ab

Torna all'inizio