concedatur quod Adam confirmatus fuisset statim post victoriam tentationis,
adhuc non sequitur quod filios confirmatos in iustitia genuisset; quia hoc
sequebatur actus personales eius, et ita erat perfectio ad personam pertinens,
quam non oportet in filios propagari; sicut si Adam donum philosophiae
habuit, vel miracula faciendi, non oporteret quod filii eius hoc habuissent.
Ad aliam etiam patet de plano solutio: quia non intelligitur gratia in posteros
propagari a parentibus quasi, per virtutem seminalem, gratiam filii consequerentur:
sed quia cum transfusione naturae, cui, ex provisione divina gratia
debebatur, simul gratia infusa fuisset, secundum unam opinionem.
Alia etiam auctoritas inducta intelligitur de iustitia gratuita, et non de originali,
secundum unam opinionem. Vel potest intelligi de operibus iustitiae: quia si
cum gratia nati fuissent, poterant per liberum arbitrium a iustitia parentum
deviare.
EXPOSITIO TEXTUS
«Excipitur honestate nuptiali», hoc modo ut scilicet quod sine nuptiis turpitudinem
culpae et poenae haberet, per honestatem matrimonii turpitudine poenae
remanente, turpitudo culpae tollatur.
«Sed potuerunt in paradiso eis esse nuptiae honorabiles»: quia in statu illo
nuptiae simpliciter virginitate honorabiliores fuissent, eo quod in nullo integritate
mentis laesa, fecunditas carnis in matrimonio, sterilitati virginitatis
praevaluisset.
«Vel quia Deus nondum iusserat». Videtur hoc esse falsum: quia actum matrimonialem
praeceperat Deus, dicens: «Crescite et multiplicamini et
replete terram». Sed quod dicitur hic potest intelligi de speciali iussione ad
determinatum tempus.
«Responderi potest, quod filios parvulos nasci oportebat propter materni uteri
necessitatem». In hac responsione Magister unum asserit, scilicet, quod oporteat
pueros in principio nativitatis parvos quantitate esse: sed tria sub dubio
relinquit. Quorum unum est, si statim post nativitatem in perfectam quantitatem
transformati fuissent. Sed hoc non potuit fieri operatione naturae, sed solum
divino miraculo. Secundum est an essent parvuli per aliquod tempus, ita quod
defectum quantitatis haberent sed non virtutis quantum ad membrorum officium.
Tertium si in utroque per aliquod tempus imperfecti fuissent, scilicet et
quantitate et virtute.
|
|