terra de filio Atenolfi comiti; unum caput tenet in via
puplica; aliud caput tenet in via antiqua, que decernit in terra et
terra, et terra ipsius, qui supra Leoni, tamen suprascripte due
pecie sunt mensurate ad mensura de passu Landoni seniori castaldei
mensuratu. quam et de eas in parte retinere et laborare
inclita ipsa terra predicti monasterii, que et quantum alie predictus
monasterius in inclitum ipsum campum, qui est propinquus ipsa
porta de ipsa civitate Calinole. Hec autem superius de terris et
vineis, qualiter superius legitur, retinere et laborare ipsos debeas
in parte ipse, qui supra Leo, et Iohannes, vel eorum heredes amodo
et usque ad iam dictum constitutum, tempore suo debeas terris
ipsis arare, seminare, et labores ipsos cultare, et recolligere, et
dare ad pars predicti monasterii exinde terre de quattuor modia
unum in area nostra, quam et debeas suprascripta prima pecia,
et secunda, et tercia arbustare, iuxta racionem, per unumquemque
modium de terra ponat quattuor arbores, et tempore suo debeas
arboribus ipsis cultare, et ramare, et vitare, et vitis ipse potare, et
propaginare, et zappare, sic et amodo et usque in decerti anni si[n]t
tote ipse suprascripte tres pecie de terra arbustate, ut sint arboribus
ipsis et viti bene apprehensi; et amodo in decem anni
expleti, vinum que exinde fecerit, sue habeant potestati, unde ad
pars predicti monasterii nullam sortem aut partem dare debeatis.
a completi iam dicti decem anni et usque in predictum constitutum
vinum, quem exinde fecerit per singulos annos, dividant ipsos cum
pars predicti monasterii equaliter in palmento suo ipse qui supra
Leo, et Iohannes, vel eorum heredes, tollat exinde inclitam medietatem,
et ad pars predicti monasterii dent reliquam medietatem.
Tamen ipse vinee, que sunt infra predictos finis, debeas ille laborare
et cultare usque dum surgat ipsi arbores, que ibidem posuerint;
et dum apprehendunt ipsi arbores, potestatem habeant cappellare
|
|