acies, priusquam aquilarum Imperii victricia
signa prospicerent, in fugam sic
subito se converterunt, ut usque ad ipsorum
Carocium, quod apud Curtem novam in equorum
celeritate praemiserant, nullus fugientium,
faciem nostrorum insequentium spectare valeret.
Et dum post auxiliares acies nos
cum nostrorum agminum robore, gressibus festinatis,
nostris qui in levi manu praecesserant,
necessario cursu succurrere crederemus,
quos ab adversariorum pugnantium viribus
timebamus arceri, equorum absque sessoribus
cursitantium undique praecipitatorum militum
et occisorum stragibus stratas invenimus
impeditas: erectis tandem et ligatis in terra jacentibus
qui vivebant, per armigeros militum
qui dominos Se quebantur, ad Carocium
[quod juxta muros municipii Curtis
novae, fossatorum vallis circumdatum,
et immensa militum praeliantium copia impeditum,
omni mira defensione pugnantium
munitum invenimus] applicantes, ad expugnationem
et capturam ipsius, multorum innumerabilium
militum strenuitate, perstitimus:
adeo quod superbi fossati supercilio superato,
usque ad themonem fere Carocii
ex nostris aliquos vidimus pervenisse. [Superveniente
tamen noctis umbrosa caligine, tentatum
|
|