Guido Faba: Ars dictaminis

337


generetur. Exemplum: «Illius gratia communi iudicio commendatur,
que singulis poscentibus ostendit se benivolam et
exhibet liberalem». Exemplum de septem, ut in corrupta que de
virginitate ammissa conqueritur isto modo: «Heu dolor indeficiens,
et o quanta sunt mihi suspiria et lamenta! cum tempus
virginitatis amisisse me recolo atque diem; quia prius
eram formosa ut lilium, et in conspectu Dei et hominum pulcherrima
sicut rosa fulgebam, et continentie virtute coruscans
quasi filia dici poteram angelorum: sed postquam defloravit
me virilis amplexus, perdidi suavitatem odoris, facta
sum natura fragilis et corpore vitiosa, et poma convallium
inter spines et tribulos ceciderunt».
LXXXIII.
De punctis et distinctionibus.
Licet supra quid sit distinctio descripserimus, tamen indubitanter
scias quod distinctio idem est quod punctum, et
ubicumque punctum est, ibi distinctio iudicatur: unde nota
quod tres sunt distinctiones et puncta, secundum que omnis
scriptura distinguitur et punctatur. Prima dicitur coma , et est
coma particula sensus decisa; secunda cola , et est cola punctum
in quo auditor quiescit, licet aliquid addi possit: tertia
est periodus , et est periodus punctum in quo requiescit
tam recitans quam auditor. Coma scribitur cum virgula superius
ducta, ut in hoc exemplo: «Tue dilectioni facere cupiens
que sint grata». Cola cum punto sine virgula designatur,
ut in hoc exemplo: «Tibi x lib. imperialium destinamus».
Periodus autem cum puncto et virgula inferius
ducta describitur, ut in tali suppletione dicti exempli: «ad
omnem tua indigentiam repellendam». Et dicitur periodus a
peri , quod est circum , et oda quod est laus ; inde periodus,
idest punctum finale vel laus que in fine canitur.

Torna all'inizio