Papias: Ars Grammatica

Pag 268


expellit remum, uel attrahit", <"vel postea vel modo dic">. 25
Cum uero addam "etiam", ut "uel tunicam, uel etiam penulam da
michi", ostendo uel unam rem uelle, uel duas ["uel modo dic"]. 26
Disertiue uel electiue sunt quando diuersis propositis aliquid ex
eis nos eligere ostendimus, ut "diues esse uolo quam pauper",
quod "quam" et aduerbium est similitudinis (sic "quam inique uiuit"
pro "ut"); ad disertiuas quidam addunt "immo". 27
Aduersatiue sunt que aduersum conuenienti significant, ut
"tamen", "quamquam", "quamuis", "etsi", "etiamsi", "saltem", que
etiam diminutionem significant, ut "saltem mortem concede". 28
"At" et "uel" et "aut " pro hoc "saltem" inueniuntur; similiter "nec",
"neque", "ne", ut "secunde res sapientium animos fatigant, ne illi
corruptis moribus obtemperarent" et "neque unum assem prestas
egenti". 29 Abnegatiue sunt apud Grecos KEN et AN, que uerbis
coniuncte posse fieri rem ostendunt, sed propter causam
aliquam impediri ne fiat; nos autem sine coniunctionibus
subiunctiuis utimur uerbis, in huiuscemodi sensibus, ut "fecissem,
si potuissem" et "gaudeat Priamus, si audeat". 30 Collectiue uel

Torna all'inizio