nobilitatem, seque quantocius a seculi convertat vanitate, huius
adtendens prudenciam et caritatem avidius Christi sectetur hu-militatem,
et eo magis si seculi divicias alacriter studuit calcare,
de sibi promissa in celis a Domino gaudeat felicitate. si pauper
vero propriam abrenuncians voluntatem, sub iugo sancte regule
Deo se professus est militare, noverit se iam de crastino non
debere cogitare, sed meminerit quoniam et humiles spiritu Do-minus
dignabitur salvare. hic quidem sanctissimus pater Galliarum
provinciis oriundus parentibus admodum Christi religione
et seculi dignitate clarissimis, ut luciferi solis radius Christi
bonitate conspicuus enituit. qui nimirum cum puellares ageret
annos, litterarum studiis traditus, totis viribus innocenter Christi
mandata custodiens, tam divine quam mundane filosophie verus
Christi philosofus efficaciam adeptus est. post quod in regali aula
dive memorie Caroli imperatoris assupmtus, cum a cunctis dili-geretur,
maximeque ab eodem imperatore Carolo, sive eius genitore
pio Pipino, cepit eiusdem imperatoris magister et institutor
esse prudentissimus, ipsiusque imperialis aule archicancellarius
supra ceteros haberi strenuissimus, et cum a cunctis veneraretur
atque attolleretur sibi iure dignis laudibus precipuisque obsequiis,
tamen ille pii pectoris simplicitatem et pure caritatis sinceritatem
custodiebat adtencius. sed cum his temporibus monasterium Beati
martyris Vincencii super Vulturni fluminis fontem a sanctis patribus
Paldone, Tatone et Tasone esset constructum, magnaque ibi sanctorum
Deo famulancium congregacio permaneret, que precipuis
|
|