utique conversatio, si recolitur, non mediocriter aedificare poterit audientes.
Valet enim et ad exprimendam recte vivendi formam, et ad adhibendam
corrigendis moribus disciplinam. Nam ante fere septennium ille cum
matre et duobus fratribus se paulisper aetate praecedentibus, servis dumtaxat
libertate donatis, castrum suum michi inexpugnabili munitione vallatum
cum omnibus, quae sui iuris erant, praediis contulit, atque ad heremum
veniens habitum monasticae professionis accaepit.
Monasterium plane in eorum possessione construximus, de cuius
nunc sancto conventu regulariter victitante satis in Domino gratulamur,
ubi matre et fratre, qui infirmior est, constitutis, iste Rodulfus, qui
postmodum ad episcopatus culmen evectus est, et Petrus primogenitus
frater heremiticam vitam tam continenter, tam districte duxerunt, ut et
|
|