itaque ipsos valde persequens ex eis fere mille cepit et nasos 
cum omnibus labris plus de ducentibus Veronensibus scapellavit; 
item ultra ducentos etiam ex ipsis Veronensibus in arboribus, 
que ibi aderant, suspendit; reliquos vero captos in tentoriis 
deducens eos firmiter catenis alligavit. Ceteri namque 
Veronenses omnes, qui in civitate remanserant, maxime 
perterriti statim fedus cum imperatore inierunt ac magnam 
pecuniam ipsi imperatori tribuentes suos, qui capti fuerant, 
de carcere liberaverunt. Deinde hoc peracto imperator in 
Alamaniam discessit. 
Interea Mediolanenses maximam guerram cum Papiensibus 
facientes, accidit, quod Mediolanensium equites et pedites 
per commune ultra Ticinum ad deguastandum Lumellinam 
perrexere. Papienses vero e contra ivere. Cum autem Mediolanenses 
redierant, Papienses super eos irruentes maximumque 
prelium inter se inientes, multi equites ex utraque parte 
interfecti, plurimi etiam capti et retenti fuerunt. Tandem 
Papienses, quia multo pauciores quam Mediolanenses fuerant, 
resistere non valentes, usqtle ad Vigevani castrum semper
  |  
1 
  
  
  
5 
  
  
  
  
10 
  
  
  
  
15 
  
  
  
 
  |