Post annos binos Urbanus erat quod ab isto
seclo portatus celique choro sociatus,
iste dolore gravi tactus Guibertus inanis
mortuus est, secum portans anathema per evum.
Propterea celi populus pariterque fidelis
exultentque boni, periit quia perdicionis
filius; ut surgat similis, non det Deus unquam!
Amen.
De obitu imperatoris Henrici tertii.
Dictus iam dudum rex quo sit fine solutus,
scilicet Henricus, volo mundi discat amicus;
cum scierit, noscat faciendum quid sibi constat.
Rex supra fatus vivens erat illaqueatus
actibus in pravis, semel at se dissimulavit
converti, pleno quod fecit corde veneno.
Scismaticos semper coluit tenuitque libenter.
Hinc exardescens minor eius filius enses
elevat adversum genitorem, tollere regnum
querit ei, duram secum committere pugnam
non piguit campi, quem bellando superavit.
Mesticia multa per totum tempus abundans,
undique confossus, quassatus et undique tortus,
mortem non sperans; demum tamen ipsa catena
mortis eum strinxit, rapuit de corpore tristi;
Augusti quarto defungitur Idus, in anno
Christi milleno centeno denique quinto.
Ad templum Spire dormit, quod struxerat idem.
Quod papa Gregorius VII amicus fuit comitisse Mathildis et intimus eius
devotus.
Porro papa Gregorius septimus amicus fuit comitisse Matildis
et veniebat ab urbe Roma ad arcem Canusinam et morabatur
|
|