talem et tantum dilexistis autorem, ad hujus exequias
concurratis, orantes pro illo doctore mirabili, qui a
mane usque ad vesperas clamavit sicut pullus hirundinis,
et ut columba meditatus est ponensque animam suam
pro scholaribus, docendo desiit et docuit desinendo.
Cogunt flere bene laceros vos jure Camenae
Pro doctore Bene docuit qui dogmata plene,
Doctor doctorum, lux praevia grammaticorum,
Norma latinorum, vir consors philosophorum;
Cui dedit illa mori quae nulli parcit honori,
Corruptela boni, tanti censura patroni,
Sillaba mortalis mors , impia sincopa talis
Qua vires partes hominum solvuntur et artes.
n. 7
Petro de Vinea Accursus. Non vivit in orbe terrarum
qui honorem vestrum magis me sitiat et serviendi voluntatem
habeat promptiorem, et hoc malo quod veridica venientium
de curia relatio afferat ac operum affirmet effectus, quam benivolentie nostre referat continuata
series litterarum. Unde vester sum totus et de me confidenter et secure jubere potestis, et facere quicquid placet.
|
|