nostris ego ante omnes extiti solus et solus primum prelium aggrediebar.
Nonne per salutem uestram abii missis ad Darium et tradidi
memet ipsum pro uobis in multis periculis et tormentis? Scitote
pro certo, quod, sicut hucusque uici, sic de cetero diis adiuuantibus
obtinebo. Si autem soli uolueritis Macedoniam remeare,
ego nullatenus redibo." Hec eo dicente omnes principes Macedonie
et Greci erubuerunt et postulabant ueniam dicentes ei:
"Maxime imperator! Vita nostra in manibus uestris posita est.
Quocumque iueritis, sequemur maiestatem uestram; et si omnes
mori deberemus, uos nullatenus relinquemus." etc.
De nunciis Porri
78. Exinde amoto exercitu Alexander peruenit ad Indiam
mense Iulii finiente. Obuiauerunt sibi missi Pori, regis Indorum,
litteram talem afferentes etc.
Littera Pori, quam misit Alexandro
Porus, Indorum rex, latroni Alexandro, qui latronizando
cunctas obtines ciuitates, precipiendo mandamus: Cum sis mortalis,
quid contra inmortalem dominum agere credis? Stulticia
rapuit mentem tuam, cum tamen oculos ipse habes et non uides.
Credis forsitan, quod similis existam Persis, quos tuo dominio
subiugasti; cum mollibus siquidem pugnasti. Quia uicisti eos,
credis celsitudinem meam tue supponere paruitati, quod utique
fiet, si dii supponentur hominibus et si terra celorum altitudini
preponetur. Victoriosus sum ego, ut non solum homines, uerum
eciam dii meo nomini famulentur. Nescis quia olim
Dyonisius Bachus, quilibet pater dictus est, intrauit Indiam
pugnaturus, sed tergauertens ante Indos aufugit non ualens
eorum fortitudinem sustinere. Ante siquidem quam Xerses
regnaret in Persida, Indis censum Macedones erogabant, sed
quoniam inutilis erat eorum terra regique displicens, dedignati
sunt illam Indi. Quilibet enim sapiens magis largifluam quam
strictam desiderat uitam. Quapropter precipiendo mandamus,
ut ad terram tuam redeas et ubi dominari nequiueris, ibi desiderium
non apponas etc.
Presentacio eiusdem littere
79. Cum peruenisset hec epistula ad Alexandrum, iussit
eam coram omnibus aperiri. Milites uero audientes tenorem epistule
tristati sunt ualde. Quibus Alexander dixit: "Viri commilitones!
Estote fortes, et animi uestri ex uerbis epistule Pori nullatenus
conturbentur. Nunc uero recordamini, qualiter Darius in
superbia loquebatur. Veritatem uobis dico, quod omnes barbari
communem sensum habent cum bestiis, cum quibus inhabitant
|
1
5
10
15
20
25
30
35
40
|