Gaufredus Malaterra: De rebus gestis Rogerii Calabriae et Siciliae Comitis et Roberti Guiscardi Ducis fratris eius

Pag 31


nomen in damno hostium acquireret, tentatum ibat. Comes vero Rogerius, inermis, excepto
clypeo solo et ense quo accinctus erat -armiger namque cum armis subsequebatur -socios
praecedebat, oculos intentissime circumquaque ducens. Dumque illum adventantem sub
pallore lunae deprehendisset, perlongum ducens ab armigero arma recipere, ne forte, si etiam
ille sub umbra viseret, aufugeret, impetu facto, solo ense super eum irruens, unoque ictu
medium corripiens, secavit: de corpore, duabus partibus factis, equumque et spolia cuidam
suorum dedit. Inde Melacium et Ramectam usque pertransiens, plurimum praedae accepto,
ad tres lacus juxta Farum, qui Praroli dicuntur, hospitaturus rediit; in crastinum ad ultimas
aquas usque progrediens, praedam, quam acceperat, Regium deferendam navibus posuit.
V.-Porro Messanenses putantes, quibusdam jam naves ingressis, se illos quasi semipartitos
facilius posse occupare, equitatu et peditatu, omnes ab urbe egressi, invadere vadunt.
Verum, quia ventus contrarius erat, nullus armatorum naves intraverat. Comes vero, cognoscens
eos versus se adventare, Serlonem, nepotem suum, videlicet Serlonis fratris sui filium,
cuius superius in fine primi Libri mentionem fecimus, ne si fugere, sicut et fecerunt, vellent,
liberius possent, sic praemissum, ipse velocius subsecutus dum fugere nituntur, ita intercepit,
ut vix ex tanta multitudine unus evaserit.
VI.-Messanensibus suorum funera flentibus, comes penes civitatem transiens, in insula
Sancti Jacynti, haud longe ab urbe hospitatum vadit; summoque diluculo Messanam, quasi
viribus exhaustam, oppugnare vadit. Sed Messanensibus, quamvis paucis, qui adhuc supererant,
cum ipsis mulieribus armatis turres et pro pugnacula seseque certatim ut pro vita
defendentibus, comes, ne Sicilia, tali facto excitata, super eum irruat, ad tentoria sua rediens,
de transitu versus Regium tractare coepit. Mare vero turbatum cum periculosum transitum
obstentaret, comes, sapienti usus consilio, totam praedam, quam ceperat, sancto Andronio,
ad ecclesiam suam reaedificandam, juxta Regium dandam proposuerat: destructa quippe erat
noviter. Sicque meritis eiusdem Sancti, ut credimus, aura prospere flante, mare sedatum
sese transmeabile praebens, impune transire permisit.
VII. -Ne videatur hoc factum, quod praedam Deo obtulerunt, contrarium canonicis
sanctionibus, propter illud quod dicitur:Qui immolat victimam ex rapina vel ex substantia
pauperis, quasi qui victimat filium in cospectu patris
, cum hoc potissimum accipiendum sit
dictum de substantia pauperum Christi, de quibus et alibi dictum est:Beati pauperes spiritu,
quoniam ipsorum est Regnum coelorum
, non esse absurdum scimus, qui Deum nec ore nec
corde confitentur. Sed quod aufertur, Deo offerre haud absurdum videtur, nam acceptis
ingratis utuntur, a quibus ipse largitor non recognoscitur.
VIII. -Comes igitur Rogerius, toto mense martio et aprili per Calabriam utilitates prudenter
ordinans, navibus et reliquis necessariis commeatibus expeditionem iterum versus Siciliam

1



5




10




15




20




25




30




35
Torna all'inizio