Rex ubi verba dedit, populus petit arma moveri,
Iura sui cleri petit, optat et ipse tueri,
Nam Desiderii Roma furore perit.
Curia Francorum precibus consentit eorum,
Tollat ut imperium victoria Teutonicorum,
Stringat et Ytalicum fiscus ubique solum.
Signa movent proceres, rex precipit arma parari,
Transit et ad Ligures, quibus ammodo vult dominari;
Set Desiderius prelia dira parit.
Campus aput Ligures Mortaria rite vocatur,
Rex ubi congreditur, Ligurum pars victa fugatur,
Sic Desiderii copia terga dedit.
Pro nece multorum, que facta fuit, populorum
Dicitur illorum Mortaria nomen agrorum,
Qua peregrinorum stat modo grande forum.
Tunc duo consocii meritis vitaque beati,
Amis et Amilius parili sunt marte necati;
Karulus hiis tribuit digna sepulcra satis.
Obsidet egregiam modo rex cum rege Papiam,
Et iubet ut gladiis Francorum subdita fiat,
Reddat et ecclesie que male rapta tenet.
Urbs nimis obsessa dolet, igne fameque repressa,
Vulnere defessa, Lombarda superbia cessat,
Et licet invita, clausa remansit ita.
Dux ibi mirandus tenuit vexilla Rollandus,
Sic et Oliverius sotia probitate notandus,
Hos pro rege duces tunc habuere truces.
Visitat interea regina potentia Romam,
Nec modo cesaream voluit captare coronam;
Orat, et ad Ligures signa reversa volant.
Karolus Ytaliam, postquam remeavit ab Urbe,
Visitat et superat fiscoque subesse perurget,
Reddit et ecclesiis predia digna suis.
Rex Desiderius, quem marte recluserat intus,
Traditur exilio pariter cum coniuge vinctus,
Cuius Aquisgrani carcere vita cadit.
Dum Desiderium regem rex Carolus angit,
Ante ducentenis et quinque fluentibus annis
Ytala Lombardis subdita terra fuit.
P. 211 v. 10 post vocatur in marg. add. B1 manu 2:] (N)ota, quod fuit bellum (ap)ut Mortariam (int)er Karolum et (De)siderium. (Est) autem locus (iste) inter (Pap)iam (et V)er(zellas).
P. 211 v. 36 post cadit addit A:] Vixit Adrianus viginti circiter annos
Atque duos ultra mensesque duos numerandos,
Insuper in fine bis tulit octo dies.
|
|