Petrus de Vinea: Epistolarum libri VI

Pag 388

Tomus I


ad terram suam pro nobis accedere non
vitaret; quem venientem venerabili affectione
recepimus, satagentes ei verbo et opere complacere.
Tantam insuper sibi gratiam facientes,
quod pro sopienda lite, quam in exactione
dotis suae, filius noster Conradus contra
eum jure et viribus attentabat, octo milia
marcharum promisimus exhibenda: non
omittentes ei satisfacere de pulchris equis, et
aliis donativis, ac libentissime procurare parati,
quae suis grata essent affectibus
et accepta, ut eum redderemus nostris aspectibus
gratiorem. Nuper autem in Alamanniam
venientes, quia de ipso fiduciam habebamus,
non dubitavimus personam nostram
in terram suam Stiriae committere, ut
ei daretur major de nostra gratia praesumptio,
ac ipse ad nostra beneplacita se magis obsequiosum
et benevolum exhiberet. Idem vero cum
essemus in eadem terra sua, non erubuit duo
milia marcharum a nobis exigere pro guerra tibi
et illustri regi Ungariae facienda, quas, quia
sibi non dedimus, dixit se nobis nunquam ut
antea serviturum, ut quadam violentia non
agnosceret dominum coram quo tam improbe
loqueretur. Non tamen propter hoc moti nos
fuimus, sed patienter juvenilem ejus dissimulavimus
levitatem, habentes nihilominus in
proposito sua commoda promovere. Indicta
etiam Moguntina curia generali, convocavimus
eum ad eandem Curiam termino
constituto, prout generaliter et specialiter

Torna all'inizio