IN SECUNDUM SENTENTIARUM, DISTINCTIO 14
DIVISIO TEXTUS
Determinato primo opere distinctionis, quo lux formata est, hic determinat de
opere secundae distinctionis, quod secundae diei competit, in qua firmamentum
esse factum describitur. Dividitur autem haec pars in partes duas: in prima
ostendit distinctionem secundo die factam; in secunda movet quasdam quaestiones,
ibi: «Quaeri etiam solet, cuius figurae sit caelum». Circa primum duo
facit: primo determinat opus primae distinctionis secundum positionem quorumdam
dicentium, firmamentum ex aquis factum esse; secundo secundum
expositionem eorum qui dicunt, firmamentum esse de natura ignis, ibi:
«Quidam vero caelum quod excedit aeris spatia, igneae naturae dicunt».
«Quaeri etiam solet, cuius figurae sit caelum». Hic movet tres quaestiones: primam
de figura caeli; secundam de motu eius, ibi: «Quaeritur etiam si stet, an
moveatur caelum»; tertiam, quare praetermittitur huius diei benedictio, ibi:
«Post haec quaeri solet, quare hic non est dictum sicut in aliorum dierum operibus».
«Sequitur: dixit Deus: congregentur aquae in locum unum». Hic ponitur
opus tertiae distinctionis ad quod tertia dies deputatur; et circa hoc duo
facit: primo describit opus tertiae diei; secundo movet quasdam quaestiones
circa hoc, ibi: «Si autem quaeratur, ubi congregatae sunt aquae... Potuit fieri ut
terra subsidens concavas partes praeberet, ut fluctuantes aquas reciperet». Ubi
primo quaeritur de congregatione aquarum; secundo de unitate et pluralitate
earum, ibi: «Cumque multa constet esse maria et flumina, in unum tamen
locum dicit aquas congregatas propter continuationem».
|
|