paludes agitur. Ergo sic inter hec claustra coactus, postquam  
superans flexuosus evadit ad cognata Ripheorum montium  
iuga infinitis fere nominibus et extraneis clarus incedit.  
Nam primo Edigis, mox Paropanisus, Circous, Compages, Pariadis,  
Coatras, Oreges, Oroantes, Impetus Taurusque dictus  
est. Et ubi semetipsum exuperat Caucasus, ubi ingentia emictit  
brachia Sarpedon, Toracesius, Gragas iterumque Taurus nominatur.  
Ubi vero declinat seque populis facilem exhibet, Portarum  
sibi vindicat nomina, que alibi Armenice, alibi Caspie,  
alibi Cilicie vocitantur. Et quia nunc, contractus et effugiens  
aliquando maria, pluribus immiscetur gentibus, a dextris Hyrcanus  
et Caspius, a levo vero Pariedrus, Mortius, Amaronicus,  
Corosicus, Scythicus appellatus est, ab universa vero Grecia  
Ceraunius; et tandem dum in nostra exit maria Taurus dictus  
est. Ex quo etsi longe plura scribi possint, hec superioribus,  
ubi de Caucaso, iuncta dicta sufficiant. Solers autem lector  
quod verius arbitrabitur id sequatur.  
TEMISTEA promontorium est in conspectu insularum Aprodisiarum  
positum, initio Persidis propinquum. 
TENARUS Laconie promontorium est circa finem Malei montis,  
in quo quia hyatus est et ex eo, agente spiritu quodam, audiuntur  
rumores et murmura progredi, Inferorum veteres dixere  
descensum.  
TENINTRUS Macedonie mons est proximus Apollonie. 
TEON OCHEMA mons est Ethiopum, iunctus Occeano occidentalis,  
flammis flagrans assiduis. 
THERMOPYLE mons est longissimus a Leucade in occidente  
incipiens et in Egeum mare haud longe a Demetriade civitate  
finiens omnemque Greciam per medium dividens, Marthoum,  
Epyrum, Perebiam et Magnesiam atque Thessaliam et Optiotas  
cum sinu Maliaco derelinquens, in austrum autem Etolie  
partem maiorem, Acarnaniam, Locridem atque Phocidem et  
Boetiam cum insula Euboea et Attica regione in modum promontorii  
sese in eum extollente, et una cum istis a tergo Peloponnesum.  
Insignis quippe multorum egregiorum factorum  
tam Grecorum quam exterorum ducum, sed potissime inclita 
  |  
  |