Cum ergo Deus sit ratio, non sic est ratio sicut he, quas memoravimus,
sed talis que est ratio super omnem rationem et que sit Filius
Dei. Sicut enim Christus dicitur et est sapientia Patris, sic posset dici,
si usus haberetur, et ratio Patris. Etsi me lateat ubi hoc Scriptura loquatur,
sanctum Dionisium tamen non latuit, qui theosophos divinitatem
ut rationem laudare aperte inducit, presertim cum se fateatur de divinitate
nichil dicere audere preter divinitus nobis ex eloquiis sacris expressum.
[40]
Quod laudant ut scientiem
Et quia ratio Dei in scientia posita est, laudant divinitatem, id est
Christum, ut scientem, unde discipuli, quia vere theosophi fuerunt, dicunt
ei: «Magister, nunc scimus quia scis omnia, et non opus est ut
quis te interroget». Et non solum ut scientem, sed etiam ex causativis
laudant eum scientem, quia causativa, id est omnia que sciunt, scire
fecit. Unde est illud ad discipulos: «Iam non dicam vos servos, sed
amicos meos, quia omnia quecumque audivi a Patre meo, nota feci
vobis».
[41]
Ut proferentem omnes thesauros ab omni scientia
Et quomodo laudent eum scientem subiunxit: ut proferentem omnes
thesauros ab omni scientia. Thesaurus scientie, sensus et intellectus eius
est. Nam quemadmodum aurum absconsum in theca, sic sensus et intellectus,
nisi reveletur a Deo, latet in scientia. Ipse igitur Dominus Ihesus,
qui est magister et Dominus virtutum, id est scientiarum, ut sui doceantur
|
|