Benzo Albensis : Ad Heinricum IV. imperatorem libri VII

Pag 152


modice fidei, eo quod servi perfidiae quantocius ibunt ad
immolandum; eapropter vigilanti cautela magis ac magis
est elaborandum, ne de tua necligentia vires accipiant, qui calcaneum
tuum mordere desiderant. Divinum quidem est
misterium, quod michi morigeraris, cesar invictissime, sive
in bellicis triumphis seu in dispositione rei publicę. Nam
quęcumque signa de transmarinis partibus advenerunt michi,
pene eadem ocurrunt libi. Elephantem vero michi direxit rex
Persarum, tibi quoque Affrica leonem cum comitatu mirabilium
bestiarum. Legatus preterea Hyerusolomitę episcopi
detulit michi multas reliquias et claves sepulchri cum
vexillo causa benedictionis, sed hec prophetia tendit oculum
ad te, qui eris in hoc opere per voluntatem dei signifer
christianę religionis. Basileus autem Constantinus misit
tibi signa similia, videlicet de sudario domini, de cruce
simulque de corona spinea. His itaque figuralibus signis potes,
o amice, certam sperare victoriam de omnibus inimicis. Delectare
ergo in domino et dabit tibi petitiones cordis tui. Ne
fias, quęso, contrarius legis divinę neque sublimes, quos canones
atque humanę leges adiudicant filios ruinę. Ne verearis
dicere, quod dixit creator ipse: Penitet me hominem fecisse.

1



5




10




15




20
Torna all'inizio