Gerius Aretinus (1270 c.a - ante 1339): Dialogus

Pag 112


nec te fugit quibus flammarum nostrarum fervoribus, illum
qui celi terrarumque opera omnia lustrat, solem, decoxerim in sua Leucothoe,
in qua, dum sepius suspiratos ducit affectus, sui luminis expers
factus, non semel eclipsavit. 9. Quantum noster Apollo ob Admeti
filiam, pastor factus, exarsit dum regit armenta! Ipsumque celo tonantem
Iovem sacros edere mugitus, dum Agenoream querit Europam,
coegimus. Vidit et celi regio illum bellantium terribilem deum cum Venere,
matre nostra, Vulcaneis catenis implicitum confertumque. Nostris
quoque incaluit ignibus Cinthia, dum apud Latmia saxa Endimioneos
petit amplexus; ipsumque horriferum Boream Actee virginis facies dilecta
flammavit. 10. Omitto deos, quos ad unum usque, nisique largis
dies ambagibus tererem et longum esset enumerare, vulneravi. Transeo
ad terrigenas semideosque tuos. Legisti Herculem inter Ionias calathum
tenuisse puellas et domine sue nimis exterritum impregnasse iam
colos, quem celum humeris sustinuisse antiquitas tradit. Arsit etiam
in capta Briseide magnus Achilles, movit Ayacem Telamone nata forma
captive dominum Thecnesse; Hectoreum pectus infregi; illumque
singularem nature scrutatorem Aristotilem muliebra subire imperia
compuli, et in Egyptia Cleopatra illum divum Iulium Cesarem coxi. Et,
ut parcam nomini, parcam fame, illum transeo Salamonem, cuius ego
simpliciter sic interiora transfondi, ut sculptiles deos orare coegerim;
illum quin ymmo truculentissimum inferorum regem Plutonem ad Proserpine
Sicule raptum accendi. Non sit ergo tibi rubori, nec te peniteat
si nostris carperis ignibus.

Torna all'inizio