4. De filiis Levi . De superiori sententia hoc objicitur.
Quasi aliquis diceret: Non potes probare
Melchisedech per hoc superiorem Abrahae quia
decimas ab eo accepit, quia sacerdotes de tribu Levi
ab aliis tribubus secundum legem decimas accipiunt,
fratres scilicet a fratribus, et coaequales a
coaequalibus.
5. Sine ulla autem . Responsio, novi ita esse. Sed
Melchisedech non tantummodo decimas accepit, sed
etiam Abraham benedixit, ac per hoc sine ulla
contradictione major eo est, quia minor a meliore
semper benedicitur.
6. Decimas morientes . Quasi diceret: Per hoc non
possumus approbare Melchisedech fuisse immortalem,
id est, significasse immortalem, quia decimas
Abraham accepit; quia hic etiam, id est, in lege et
sacerdotio Levitico morientes homines decimas accipiunt.
Sed ibi, hoc est ubi sine patre et matre, sine
initio et fine dierum Scriptura eum commemorat;
aperte contestatur ipsa Scriptura quia vivit, id est,
viventem et immortalem significat.
7. Si ergo consummatio . Si inquit, lex consummata,
id est, perfecta, non mutanda sed usque ad
finem saeculi permansura 218 , erat data per illud
tempus quo constitutum est sacerdotium Leviticum,
cur aliud sacerdotium subrogat? Quia enim simul,
et ab eodem, et sub eadem sponsione utraque data
sunt; quod de uno dicitur, de altero necesse est
intelligatur. Tota enim ratio sic procedit: Si lex
erat permansura, et sacerdotium, sed sacerdotium
transfertur, lex autem necesse est transferatur.
8. AMBROS. Si ergo consummatio . Si consummatio,
id est, perfectum sacerdotium Leviticum fuit, quid
necesse fuit alium surgere sacerdotem? Si igitur
sacerdotii translationem, necesse est et legis esse
translationem; neque potest sacerdos sine testamento
esse.
9. LANFR. Secundum legem . Christus non est
|
|