Iohannes de Procida (attr.): Liber philosophorum moralium antiquorum

Pag 495


Et dixit Alexandro: scias quod quelibet res dupliciter se habet,
quia aut est res modica quam non decet te agere, aut generalis
quam non decet alteri committi; nam si pro modicis exercueris,
prepedieris in magnis, et si grandia commiseris aliis,
consumabuntur indebite et damnum maius proventurum censebitur
in futurum quum profectus. Et dixit: liberalitas est concedere
indigenti, et merenti iuxta possibilitatem donare; et
qui ultra possibilitatem concedit, liberalis non est sed vere vastator,
et qui non indigenti concedit non est acceptus sed est
velut qui aquam spargit in mari; et qui non merenti exhibet
est velut muniens inimicum qualiter veniat contra eum. Et dixit:
sapiencia est velut tutamen anime et speculum rationis; o
quam felix est igitur qui nititur eam perquirere, cum ipsa sit
laudabilium fundamentum et nobilium radix! Per ipsam enim
bonus acquiritur finis et avertimur a tormentis. Et dixit: O
Alexander, in utendo ut non debetur dominio invidia oritur, ab
invidia mendacium provenit et a mendacio odium; ab odio iniusticia
nascitur, ab iniusticia inimicicia erumpit, ab inimicicia bellum;
bello lex perit et habita perduntur. In utendo vero dominio
ut debetur, veritas procreatur, a veritate procedit iusticia, a iusticia
amor pullulat, ab amore dona prodeunt et tutela consurgit
cum quibus lex manutenetur et mundus populis adaugetur.
Et dixit: qui suum regnum statuit servum legis debet regnare,
et qui legem subicit regno, regnum angustat. Et dixit: oportet
regem esse magnanimum, multe cogitationis et rerum finium inspectorem,
pium etiam et refrenatorem iracundie ubi decet et
quando; et excandescere cum oportet, debet suarum concupiscenciarum

Torna all'inizio