Gaufredus Malaterra: De rebus gestis Rogerii Calabriae et Siciliae Comitis et Roberti Guiscardi Ducis fratris eius

Pag 52


XLIV. - Ea tempestate, Costa Condomicita, qui Stilum jamdudum duci fraudolenter
abstulerat, veritus ne, cum dux versus Siciliam navigando transitum simularet, Stilum obsessum
diverteret, duci reconciliatus, castrum reddidit, tali injuria se, ad quod fecerat, compulsum
dicens. Dux Costam Pelogam quandam stratigotum statuerat, qui, nimia insolentia
defluens, quosque ingenuos viros vel mulieres, nec etiam suae consanguinitati parcens, contumeliis
afficiebat. Hic, inter caetera, quandam ingenuam matronam, nomine Reginam, aviam
Costae Condomicitae, gallinam auream cum pullis, quam habere dicebatur, ab ea extorquere
volens, verberibus laniatam captione retruserat. Costa Condomicita in famulatu ducis apud
Insulam Crotoni detinebatur; cui, cum quod acciderat relatum fuisset, injuriam aviae reputans
suam, infirmitate simulata, licentiam redeundi domum, causa curationis, a duce exposcens,
vigilia natalis Domini Stilum reversus est. Quem stratigotus venisse audiens, piscium
sibi exenia per famulum mittit; qualiter se res erga ducem habebat, requirit. Ille, ac
si nihil mali machinans, ira dissimulata, gratias remandat. Sed quod animo conceperat minime
oblitus; postquam comestum est, potentioribus urbis secreto circumventis, de sibi illata
aviaeque injuria quaerimoniam ostentat. Quibus respondentibus merito sibi talia accidisse,
- eius praesidio vel arte sciebant ducem - excusationibus minime usus, facti se poenitere
asserens, uti contulerat, ita auferre tentaturum promittit, si tantummodo ipsis potiatur auxiliariis.
Sicque, a pluribus fide accepta, totam noctem insomnem ducens, quoscumque potest sibi
allegat: summoque diluculo cum omnes, qui huius rei ignari erant, ut dies ipsa monebat,
in ecclesia Dei laudibus inservirent, ipse cum tredecim viris, gladiis cum capis accinctis, reliquis,
signo dato, et a foribus expectantibus, ad portam castelli accedens, janitor, nil suspicatus,
quasi noto aperit. Ille cum sociis ingressus, hospitium stratigoti intrat; arma, quae
invenit, corripit: versus ecclesiam stratigotum praeoccupare volens, citissimus occurrit. Undique
ergo, insurgente clamore, stratigotus, insidiis compertis, per fenestram prosiliens, praecipitio
dilapsus, dum fuga refugium petit, a civibus, quibus omnibus exosus erat, comprehensus
reducitur. Costa Condomicita - quia consanguineus eius erat - volente ei parcere,
a populo condemnatur: sicque cum suppliciis poenas luens, a quibus mala intulerat, perimitur;
quos religaverat, liberantur; a fidelitate ducis palam avertuntur. Sicque per sex fere
annos duci rebelles per diversa loca Calabriae, ab ipsis turbatio plurima facta est.
Istud hic inscribimus, ut caveant praelati sibi subditos pravis ministris a sua fidelitate divelli.
XLV.- Dux igitur, commeatibus et caeteris quae expeditioni congruebant apparatis,
fratrem, quem praemiserat, subsecutus, apud Cathaniam, ubi comes erat, venit, fingens se
Maltam debellatum ire, quasi de Panormo non curans. Sed a fratre cohortatus, magno
equitatu, cum navalibus peditumque copiis ab inde progrediens, Panormum venit, ab oceano
urbem navibus obsidens, fratremque comitem cum iis, qui eius famulatui inserviebant, ab
uno latere statuens, ipse ab altero cornu cum Calabrensibus et Apulis muros ambit.
Sicque quinque mensium circulo hostes urbis defensionis fuerant attentissime pervigiles:
ipse, nihilominus impugnationi cum fratre intentus, inquietare ipsam perstuduit. Utrique, pari
ardore inflammati, non cessant omnia circumire, suos instruere, omnia ordinare, hostibus in

1



5




10




15




20




25




30




35



Torna all'inizio