| effrenato cucurrit. Nitebatur enim ut eum saltem ab illius terrae
 confinio penitus elongaret, si illum a suo proposito flectere non valeret.
 Cuius adventui se filius liber et intrepidus offerens, iam patris
 furiae non cedebat, ut antea fecerat; sed adhuc maiora pati pro Christo
 gratanter se velle clamabat. Videns igitur pater inflexibilem
 eius constantiam, demum ad pecuniam convertitur extorquendam;
 1qua ubi vir sanctus illam proiecerat inventa pariter et sublata, iam
 erga filium mitius agere coepit, quia avaritiae sitis paulisper exstincta
 furorem simul animi temperavit.
 9 Post haec illum ad episcopum loci perduxit, ut ei cuncta coram
 illo quae habuit redderet, omnesque facultates suas in ipsius manibus
 resignaret. At ille promptus et hilaris ad hoc ipsum, prius etiam quam
 postularetur, se offerens, omnia quae habuit indumenta, nec femoralibus
 quidem retentis, deponens, ea patri restituit; sicque omnino nudus corarm
 omnibus remanens, in mundo se exsulem designavit. Episcopus
 vero, tantum viri fervorem admirans, nequaquam haec sine nutu
 divino fieri posse cognovit; et ex tunc illi paternae caritatis affectu
 paratus assistere, inter brachia sua collectum pallio quo induebatur
 obtexit. Iam se vir Dei nudus in cruce nudato conformat, iam perfecte
 consilium de omnibus renuntiandis impleverat, quem a divino
 contuitu iam nil terrenum, nisi solus carnis paries, separabat.
 Caput II - De iis quae de manibus patris ereptus primum passus
 est, et quae fecit in habitu saeculari, et de prima habitus
 sui mutatione.
 10 Postquam ergo beatus Franciscus immanitatem paternae
 persecutionis evaserat, accidit die quadam ut ipse novae legis zelator
 | 
 |