Item contingit hoc idem ex immoderata humorum attractione, unde stomachus extenditur et inflatur <et> spiritualia comprimuntur, et plerumque, sicut saepe, ex elleboro contingit et medicinis vehementis attractionis, et maxime in corporibus superrepletis suffocatio sequitur patientis, quare sic est subveniendum: inunguatur venter cum butiro,
dialtea, oleo violato, simplicibus vel commixtis, ad ignem vel ad solem vel in stupa. Item fiat cristere, quod fere in quolibet horum casuum subvenire solet, hoc modo: malva, mercurialis et branca ursina et cardus benedictus bulliant in aqua, vel si non habentur herbae, fiat hoc idem de solis violis vel aliis floribus, et circa finem decoctionis addatur cantabrum, et parum bulliat, deinde coletur, colaturae addatur parum olei vel unguenti vel axungiae et mellis despumati et parum salis et cepidis.Initiaturi nota quod fere omnes peccant in cristerizando, quia melius fit supino corpore quam prono, quia idem miscemus. Si fuerit sagax, potest cristerizare se ipsum supinus secure; faciunt [111va] Solani et
Saraceni, et maxime expedit istud dominabus. Item in declinatione febris cum dolore ventris et febribus acutis, nisi sint
cum stupore, ut in lethargia, nocet multa salis appositio, quia licet tunc mordendo ventrem moveat, in posterum tamen constipat nec permittit, quod aqua tantum remaneat in intestinis, donec squibalia humectentur, doloris vehementiam irritando. Unde regula: in cristeribus dysentericorum, haemorrhoidas habentium et qui habent intestina multum sensibilia, numquam sal est apponendus. Item si cristeri praedicto resolvatur, resolvam tres drachmas oxy vel benedictae vel alicuius alterius competentis solutivi: fortius operabitur; vel fiant suppositoria supradicta. Si ex humorum indigestione, laborandum est, ut medicina assumpta reiciatur, ne retenta sit causa alicuius symptomatis timorosi, ut ictericiae, dysenteriae, corruptionis sanguinis in venis et similium; quare ponatur in loco calido et bibat aquam calidam copiose et digitis in os immissis vomitum provocet, donec allevietur, et si nec sic vomere potest, pennam oleo infusam et expressam gutturi immittat, et cum aqua calida aliquot olei guttas bibat, et statim nauseabit, et si nec sic vomere potest, praedicto cristeri utatur, et sic evacuabitur a medicina.
|
|