Papias: Ars Grammatica

Pag 94


4. DE FIGVRA

1 Figura est cuiuslibet dictionis simpliciter uel ex quibus placuit
dictionibus adinuenta fictio, a fingendo, id est componendo, dicta.
2 Hec quoque in quantitate comprehenditur; uel enim est
simplex, ut "magnus", uel composita, ut "magnanimus", uel decomposita,
ut "magnanimitas". 3 Est autem simplex que non potest
diuidi in duas intelligibiles partes prioris sensus capaces, nec
deriuatur a composita, ut "mens", "iustus"; composita uero que diuiditur
in duas intelligibiles uel plures partes, prioris sensus capaces,
nec deriuatur a composita, ut "demens"; decomposita autem
que deriuatur a composita, ut "dementia". 4 Sunt tamen quedam
de quibus dubitatur composita an decomposita sint, ut "infelicitas",
"impietas". 5 Notandum autem nomina IV modis ex solis
duabus partibus componi: ex duobus integris, ut "tribunus plebis",
"suburbanus"; ex duobus corruptis, ut "beniuolus", "efficax";
ex integro et corrupto, ut "inimicus", "duodecim"; ex corrupto et

Torna all'inizio