mutare, ut "quisque", "idem". 46 Cum autem nomina cum pronominibus
componuntur, omnia sunt nomina, etiam que in fine
pronomen habuerint, ut "istiusmodi", "huiuscemodi", "totidem",
"tantundem", "tantidem"; quamuis enim hoc pro "eiusdem" poni
uideatur, tamen quantitatem significat, que in pronomine minime
potest esse, quod substantiam solum significat. 47 Componuntur
igitur pronomina cum pronominibus, ut "istic", cum nominibus,
ut "huiusmodi", cum aduerbiis, ut "eccum", cum prepositione
- secundum Donatum - "mecum", "tecum" et cetera.
48 Numerus accidit pronominibus, singularis, ut "hic", pluralis, ut
"hi", quemadmodum omnibus declinationibus; sunt autem quedam
numero communia, ut "idem", "hec". 49 Possessiua uero duplicem
habent numerum: intrinsecus eundem quem primitiua
sua, extrinsecus uero pro terminationis forma, ut "meus", "noster",
"suus".
50 Casus quoque accidit pronominibus, sicut nominibus. <i> 51 </i> Sunt
igitur alia monoptota, ut "istuc", "eccum", "ellum", "mecum", "tecum",
"secum", "nobiscum", "uobiscum"; alia triptota, ut "sui, sibi,
se" (sic "meum", "tuum", "suum", "nostrum", "uestrum"); alia tetraptota,
ut "tuus, tui, tuo, tuum" (similiter "suus", "illud" et "istud");
alia pentaptota, "ille, illius, illi, illum, illo" (et "ipse", "iste").
|
|