Saba Malaspina: Rerum Sicularum libri

Pag 235


etiam iuxta posse privaret eamdem, contigit,
illo volente, qui tandem depressit obstinatam
superbiae malitiam Pharaonis, quod, dum
ad cujusdam aquae transitum, quae dicitur Nigra
de Narco, prope castrum Arronis, tempore invadoso,
idem Percivallus cum infinito exercitu
Sarracenorum et peditum et equitum excommunicatorum,
concitatus contra ipsam ecclesiam, pervenisset,
in ipsius aquae passagio, quam multitudo
gentis praeviae illaesa transierat, cujusdam
praecedentis alterius relevare volens occasum,
fuit ipse solus equo subcumbente submersus,
substituto sibi statim in capitaneae officio, juxta regis
edictum, Johanne de Manerio, ut eidem exercitui
praesideret. Sed, cum ex inopinato casu dicti
Percivalli totus fuerit exercitus terrore concussus,
et dominus Urbanus multos fideles, quos
apud Urbem-Veterem cruce signaverat, contra
Percivallum et exercitum supradictos illuc obviam
jam misisset, dictus Johannes et exercitus hujusmodi
ausi non fuerunt ultra procedere. Unde tunc
ecclesia novo quasi jubilo concinit: "Cantemus
Domino. Gloriose enim honorificatus est, (equum)
et ascensorem deiecit in amnem". Post
modicum vero temporis rege in Apuliam redeunte,
dum Petrus de Vico et Franciscus Trevisius
cum stipendiariis regiis in quodam castro ipsius
Petri, quod Blevium dicitur, morarentur, et comes
Anguillariae cum comitiva sua, et copiosa
equitum multitudine lombardorum, quam domnus
Urbanus summus pontifex sub magistratu
cujusdam Pipionis nomine de Liguria, et vicarius
Urbis etiam eidem comiti destinarant, apud castrum
Vetrallae, quod tribus fere millibus distat
a Blevio, pervenisset, dum non possent se hostes
prae nimia collium oppositione recte respicere,
nec alter in alterum insilire, contigit quod, cum
dictus comes et sui, de strenuitate et multitudine
confidentes, in quaedam media plana procederent,
memorati Franciscus et Petrus cum Theutonicis
secum morantibus, qui pridem ab ipsis hostibus
fuerant lacessiti, et ultionis tempus promtis animis
expectabant, in eos viriliter irruerunt; conflictuque
magno inter eos hinc inde commixto, fugit
dictus Pipionus et comitiva sua; relictisque
comite ac Romanis in ipso conflictu, bellum fuit
asperrimum, diuque duravit. Tandem praevalentibus
Theutonicis, captus est dictus comes, et plures
romani nobiles cum eodem, multis ex suis,
quibus maxime Theutonicorum gladius non parcebat,
occisis, multisque in aestus ardore et armorum
valida oppressione peremtis. Ubi Stephanus
Accaricia, cives romanus, vexillifer exercitus
comitis, vir inquam in bellorum exercitio strenuus
et famosus, interius aestuans siti, ut referunt,
oppressus et suffocatus interiit, quamquam nihilominus
tempus ex multis percussionum receptarum
concussionibus deficere potuisset. Cum eodem
Stephano nepos suus occubuit, Palamides nomine,
cujus animositas tunc maxime claruit, qui
in annis juvenilibus multa strenuitatis industria se probarat.

Torna all'inizio