… amico Leonardus de Benevento.
Cum timore quem facies ingnoravit, partes attigimus Principatus, quos
Aragonum manus occupavit immitis, et carrialis effrenis embola profligavit.
Sed quia, noviter habundanti pomatico maribus et feminis depomato,
versus partes quas colimus gens cuiuslibet pietatis ingnara direxit victricia
signa sua, quo gravamur, genus imbelle perterritum, vallem visitare Sampniticam
nos infestat, ubi gallinarum stragem, cum comitiva dampnifera,
gule serviens faciet. Curtuspassus, velut istic hominum perfidus Natalias,
Martianus vero, quem frequens urit ambitio querendorum, nobiscum non
venisse non doleat. Nam et Guillelmus de Avelleno, qui velut superstes ex
bellatoribus triumphavit, credens colligare sarcinas spoliorum, velut pullus
yrundinis ore patulo prostitit in plateis, credens quod de transeuntibus aliquis
assem iaceret in os eius; sed nec fuit, qui tinctum saltem ex auro digitum
apponeret lingue sue, ut cupiditatis extuantis incendium mitigaret.
Unde cum partes glandiferas Avelleni, sub spe suorum quod repletus
redeat, visitabit, bursa sua non pariet que, ut verum fatear, non concepit.
Per Leonardum de Benevento.
|
|