Iohannes de Capua notarius fl. 1230-1260: Directorium humanae vitae

Pag 122


suam vocem eleuare, et clamauit iterum. Et audiens illum leo
timuit de voce quam audiuit, et dixit Dimne: Vox ista me
prohibuit exire de loco, nec scio quid fuit; estimo, inquam,
quoniam persona eius magna sit, sicut ipse est, et quod
magna sit eius potentia sicut persona; quod si sic esset,
nullum vtique statum haberemus in hoc loco. Et respondens
Dimna leoni [ait]: Estne aliquid de quo dubitet dominus rex,
nisi vox ista? Scio etenim quoniam si non est aliud, non debet
rex pro tanto suum relinquere habitaculum, quia contrarium
vniuscuiusque rei calide est aqua frigida que ipsam reddit
frigidam, et accidens pulchritudinis e[s]t stupefactio cordis,
accidens vero dilectionis est mendacium, accidens humilitatis
anime est altitudo animi. In prouerbiis autem est huius
expositio, quoniam non debet quis timere vocem, sicut fertur.
Ait leo: Quomodo fuit? Ait D[imna]:
Fuit vulpes quidam ambulans versus flumen, circa
quod suspensum erat cimbalum in arbore. Ventus autem
ramos arboris agitabat, et propulsabatur cimbalum. Et cum
vulpes videret, estimauit esse aliquod pingue animal et plenum
carnibus; que cum scinderet ipsum, inuenit ipsum
concauum et vacuum. Et ait: Nolo credere res magni corporis
et fortis vocis in se habere potentiam; et abiit in viam suam.
Porro adduxi tibi hanc parabolam, quoniam spero, si accederes
ad illum, cuius vox te turbauit, esset, hoc vtique
magis leue quam tu estimes; et si regi placuerit, me mittet
ad illum, ipso stante in suo loco, donec ad ipsum redibo cum
verbo veritatis, et quicquid de eo scire voluerit faciam. Et
placuit leoni verbum D[imne], et misit eum. Accessit autem
D[imna] ad locum vbi erat Senesba. Sed recedente D[imna] a
leone, cepit leo cogitare et penituit misisse illum, dicens:

Torna all'inizio