Gregorius VII papa: Epistolae vagantes

Pag 8

Ep. 3


G. episcopus seruus seruorum Dei R. Turonensi archiepiscopo.
Apostolicae sedis benedictionem tibi libenter mandaremus, nisi
excommunicato Fulconi Andegauensi comiti te communicasse
grauiter doleremus. Et quia in Romana synodo haec sunt relata
et probabiliter enarrata, ab uniuerso sacri concilii coetu est laudatum
ut, quoniam ab apostolica sede anathematizato adherere non
timuisti, uerum etiam diuina illi misteria celebrare praesumpsisti,
canonicae ultionis gladius in te deberet uibrari et depositionis
sententia rite posset depromi. Sed interuenientibus carissimi
fidelis nostri Astonis marchionis precibus hoc ad praesens distulimus
et inducias tibi satisfaciendi usque ad proximam Omnium
Sanctorum futuram festiuitatem concessimus. Quapropter fraternitatem
tuam monemus ut ad hunc terminum uenire non dimittat
ne, quod absit, nos in se quod non optamus depromere cogat.

Torna all'inizio