[10]
Quod radius divinus simul et omnes summitates vel fines scientiarum
<pre>ambit in se ipso, qui vocantur ydee
Repetit quod supra dixerat, quia in divino radio ante essent substituti
quam existerent omnes fines omnium cognitionum. Et non solum
hoc sciendum, sed etiam debemus intueri ipsum divinum radium superessentialiter
preambientem in se ipso et simul et omnes summitates essentialium
quidem cognitionem et virtutum. Ibi fines, id est summitates, omnium
cognitionum ante quam essent erant substituti in ipso radio, hic simul
ambit omnes in semetipso, quia omnia scit ante quam fiant, sive sint
fines, qui alio nomine dicuntur summitates vel ydee essentialium cognitionum
et virtutum, sive sint ipsa essentialia vel existentia rerum. Essentialia
sive existentia rerum intelliguntur res existentes, de quibus
tantummodo possunt esse fines vel summitates vel ydee, id est forme
exemplares, ex quibus cognitiones virtutum, id est scientiarum, generantur.
Et nota diligenter quia fines cognitionum, sive dicas summitates
cognitionum sive ydeas cognitionum, sunt preambite ab ipso radio
divino, et hoc superessentialiter, id est super omnem sensum alicuius
essentie create, et inde in animabus generantur scientie, que dicuntur
cognitiones et virtutes, et que scientie non sint nisi existentium. Omnis
enim scientia omnisque cognitio entium est. Nichil enim scitur nilque
cognoscitur nisi ens, unde opinio vel fictio nil est et nullius est. Non
enim opinatur quod est neque fingitur, sed quod non est. Quocirca
ydea opinionis vel finis seu summitas nulla est, nec preambita est a radio
divino.
Denique videtur quod non scientie vel cognitiones sint preambite
vel ante substitute in radio divino, sed tantum he summitates vel fines
sive ydee, ex quibus iste scientie creantur in anima et generantur, tamquam
speculatum de speculo, tamquam imaginatum de sua imagine,
et exemplum de suo exemplari expressum. Quid ergo dicemus? Audebit
|
|