Desiderius abbas Casinensis: Dialogi de miraculis Sancti Benedicti

Pag 1139


eorum fidelitate manserunt. Postquam vero infelix hac vita subtractis fortuna nostrorum
principum immutata aliquantulum vacillare coepit, Normannica cohors, quae ob nostram
defensionem admissa fuerat, nobis infida atque adversa paulatim esse coepit. Quae cotidie
ad nostram perniciem, ut cancer serpens, modo haec modo illa nobis auferens, ad dominationem
sui iuris sacrilega ducti cupiditate devolvunt. Unde factum est, ut ex tanta
tamque ampla possessione nil aliud ad nostri commodi usus praeter civitatem, quae ad
radicem Casini montis sita est, cum quattuor vel quinque villarum fundis remanserit;
qui etiam, sicut barbarica avaritia nescit tenere modum, cotidie ab eis oppressi, illis
opes, nobis miseriam atque inopiam tribuebant. Cum igitur per aliquanti spatium temporis
sine ulla animi pietate id incessanter agerent et misericors ac pius Deus servis suis fame
atque inopia laborantibus sua benignitate subvenire decrevisset, beatissimus pater Benedictus
cuidam rustico in agello cuiusdam nostrae villulae commoranti per visionem apparuit eique,
ut egrediens se sequeretur, iussit. Cumque idem rusticus ad eandem visionem animum
intenderet, visum est ei, quod beatissimus Benedictus cunctos Normannos, qui eius bona
invaserant, cum virga, quam manu gestabat, potenti virtute a finibus huius terrae expelleret
eosque vacuos rebus oneratosque ignominia a sui hereditate monasterii eliminaret. Eodem
itaque anno praefata cohors Normannica amplius, quam solebat, per audaciam insolescens
ad nostram calamitatem arcem, quae Sancti Andreae nuncupatur, ut securius nobis sublata
retinere posset, occupavit. Quae videlicet res illorum animum ad dominationem,
nostrum ad desperationem adduxit. Postquam ergo eadem arce potiti sunt, quadam die
in unum conglobati, magna cum superbia in praefatam Casini civitatem venientes intraverunt
ibique nutu Dei a populo civitatis oppressi aliquanti eorum vel occisi vel capti
sunt. Ceteri autem, qui remanserunt, in munitionem praedictae arcis fugientes se contulerunt.
Igitur habitatores huius terrae omnes unanimiter facto grege, vicinis undique
auxiliantibus, ad obsidionem eiusdem arcis animum intendunt. Mira dicturus sum. Obsessione
facta, dum iacula ex utraque parte acriter impulsa mitterentur, Normannorum
pila velut a ventorum flamine retorta eos, a quibus missa fuerant, sauciabant. Quid
multis opus est? Cum se a semetipsis ita impugnari conspicerent et iam amplius resistere
minime valerent, cernentes "durum" sibi esse "contra stimulum calcitrare", eo quod contra
se divinam dexteram dimicare cognoscerent, facta deditione, in manibus abbatis et monachorum
se tradunt; a quibus vix defensi ad socios, qui in Aversano oppido morabantur,
remissi sunt. Sicque factum est, ut ab eo tempore beati Benedicti meritis haec, in qua
degimus, terra ab eorum infestatione illaesa permaneat atque sub ipsius sancto tutamine
secura persistat.
23. Modus libelli huius nos ad finem tendere cogit, sed bonum oboedientiae, quae
inter ceteras virtutes prima est, non sinit nos virtutem cuiusdam fratris, qui eam tota
cordis humilitate usque ad mortem quoque sectatus est, penitus silentio praeterire, illum
videlicet imitans, qui factus oboediens Patri usque ad mortem oboedientiae nobis pariter
ac patientiae reliquit exemplum. Qui videlicet frater huius nostrae congregationis Rainerius
nomine, iuvenis quidem aetate, sed moribus grandaevus fuit, cui multi e fratribus, qui
adhuc supersunt et eum optime noverunt, testimonium perhibent, quod tantae humilitatis
tantaeque oboedientiae fuerit, ut ex hoc mirabilis ab omnibus haberetur. Cui dum quadam
die ab abbate suo esset iniunctum ad aliquod opus pro utilitate monasterii peragendum

1



5




10




15




20




25




30




35




40


Torna all'inizio