Thomas Capuanus: Summa dictaminis

Pag 35


In opinionem incido, quam declinabam aliquando, et amplector sententiam, quam contempsi. Sane
commissa mihi cura Albanensis episcopatus me compellit, ut clamem, sed ex adverso sincere dilectionis
affectus, quem ad vestram gero personam, urget, ut sileam, et sic inter ista contraria competens
remedium non inveni, nisi hoc quale remedium videlicet, ut insinuem vobis, que scitis, et rogem,
ut turpe non reputetis et indecens, quod ad vestram notitiam perfero damna, que domino
Albanensi in decem vaccis per quendam novum defensorem, quem ecclesie vestre dedistis, dicuntur
illata. Ad hec, si placet, rescribite, ut sciam, quid eligam de predictis.

I 27

Simplici stilo et simplici corde loquentes amico assertive fatemur, quod prosecutio cause vestre hiis
diebus in curia sic fuit nostre notitie peregrina, acsi omnino alieni essemus a vobis. In quo autem
statu resederit vel in quo casu, referet procurator. Vos autem de nobis tenere potestis, quod ad honorem
et commodum vestrum in domino et opem et operam dabimus iuxta posse. Ad hec ecclesie b
sancti Iohannis ad presens non scribimus, quia cum causa dicatur favore carere iustitie, erubescimus
scribere, quod forte solvere non possemus.

I 28

Post trine petitionis instantiam Gregorius mittitur ad gratiam petitoris, ad patrem a patruo transiens,
ut fiat filius de nepote. Sub spe igitur divine clementie patri relinquitur, qui eum documentis
erudiat et exemplis informet, ut mores scientiam efferant et scientia mores extollat. Magister G. de ..
de voluntate et consilio nostro revertitur, qui causam nostri consilii vobis exprimere poterit viva
voce.

I 29

Licet grata fuerint in se missa, nolumus tamen ad presens regratiari mittenti, ne videamur tacite
revocare prohibitionis edictum, quod nos meminimus de non mittendo fecisse. Ceterum, ne omnino
censeamur ingrati, cum cessaverit missio, assurgemus ad grates.

Torna all'inizio