Paulus Diaconus: Historia Romana

Pag 65


dux gravissimis bellis. huius breve imperium et quod bona
haberet exordia, nisi ad severitatem propensior videretur. insidiis
Othonis occisus est imperii mense septimo. iugulatus in
foro Romae sepultusque in hortis suis, qui sunt Aurelia via
non longe ab urbe Roma.
L. Otho occiso Galba invasit imperium, materno genere
nobilior quam paterno, neutro tamen obscuro. in privata vita
mollis et Neronis familiaris, in imperio documentum sui non
potuit ostendere. nam cum isdem temporibus, quibus Otho
Galbam occiderat, etiam Vitellius factus esset a Germanicianis
exercitibus imperator, bellum contra eum suscepto cum apud
Betriacum in Italia levi proelio victus esset, ingentes tamen
copias ad bellum haberet, sponte semet occidit militibus,
ne tam cito de belli desperaret eventu, cum tanti se non
esse dixisset, ut propter eum bellum civile oriretur. voluntaria
morte obiit tricesimo et octavo aetatis anno, nonagesimo et quinto
imperii die.
Dein Vitellius imperio potitus est, familia honorata magis
quam nobili. nam pater eius non admodum clare natus tres
tamen ordinarios gesserat consulatus. hic cum multo dedecore
imperavit et gravi saevitia notabilis, praecipue ingluvie et voracitate,
quippe cum de die saepe quarto vel quinto feratur epulatus.
notissima certe cena memoriae mandata est, quam ei
Vitellius frater exhibuit, in qua super ceteros sumptus duo milia
piscium, septem milia avium adposita traduntur. hic cum
Neroni similis esse velit atque id adeo prae se ferret, ut etiam
exsequias Neronis, quae humiliter sepultae fuerant, honoraret,
a Vespasiani ducibus occisus est interfecto in urbe prius Sabino
Vespasiani imperatoris fratre, quem cum Capitolio incendit. interfectus
autem est magno dedecore: tractus per urbem Romam
publice nudus, erecta coma et capite ei subiecto ad mentum
gladio stercore involuto et pectus ab omnibus obviis adpetitus,
postremo iugulatus et in Tiberim deiectus etiam communi caruit
sepultura. periit autem aetatis anno septimo et quinquagesimo,
imperii mense octavo et die uno.
Vespasianus huic successit, factus apud Palestinam imperator,
princeps obscure quidem natus, sed optimis conparandus,

Torna all'inizio