dicens in corde suo: Nunc scio quod vxor mea diligit me valde
toto corde et mente. Et iacuit sub lecto in auroram, et amasius
cum sua vxore in lecto dormiens. Mane vero recessit
amasius mulieris in viam suam, marito ignorante, quia dulciter
sub lecto iacuit dormiendo in stercoribus. Mulier vero
iacuit in lecto dormiens, et experrectus maritus bonus exiuit
de subtus lectum et inuenit suam vxorem suauiter dormientem;
et cepit sedere in latere eius et flare in faciem eius et
osculari et amplexari eam donec fuit excitata. Et ait: Anima
mea, redemptio tua! Iace et dormi, quia non dormiuisti hac
nocte, et nisi quia nolui turbare te, interfecissem vtique
illum iniquum et redi[di]ssem te tranquillam ex eo.
Induxi vobis hanc parabolam, ne sitis solliciti, sicut ille
qui denegauit omnia que audiuerant sue aures. Et propter
hoc non credatis verba huius corui, quoniam non est in eo
veritas, nec est de viris bene dignis; quoniam non potest quis
offendere suum inimicum quando euaserit de manu sua, postquam
tradidit eum Deus in manum eius. Corui autem nihil
nocere potuerunt vsque in diem hodiernum, nec scimus quid
accidat nobis ex tunc, aut quis nouit si conuersatio huius
corui nobiscum fuerit propter malum nostrum, et forsitan
superuenit nobis visitatio. Est igitur meum consilium
ipsum exterminare de hoc mundo, et scitote quod non timui
coruos, nisi a die quo audiui verba vestra de ipso.
Et nolens rex sturnorum inclinare aurem suam consilio
huius sturni ex sua stulticia et defectu sue intelligentie et
scientie et sui cordis fatuitate, mandauit illum duci ad palacium
regis et benefieri ei et ipsum curari a suis vulneribus.
Post hec vero dixit sturnus, cuius consilium fuerat ipsum
interficere: Domine rex, ex quo non vultis eum perdere, reputetur
|
|