vestrum confidentius inplorando. Hinc est quod vestre  
significamus nobilitati quod.» 
«Tanta inter vestros et nostros predecessores viguit dilectio  
pura ut quod vestris placebat nostri omnimode diligebant et  
sic unitatis et dilectionis vinculo iuncti de inimicis sepe  
sepius habuerunt triumphum. Nos autem eorum vestigia  
ymitare volentes pacem et societatem vobiscum volumus  
iuramento firmare ut pacis et dilectionis nodo coniuncti  
inimicos multipliciter expugnare possimus. Quocirca.» 
«Velut a vestris sepius accepimus antiquis in tantum se ad  
invicem vestri cum nostris predecessores dilexerunt quod  
non extranei sed consanguinei videbantur et cives. Nos  
autem antiquorum vestigia sequentes vos in quantum  
possumus omni tempore affectamus honorare. Quapropter.»  
«Quot et quanta vestris antecessoribus et vobis contulimus  
obsequia grata, a nobilitatis vestre memoria non credimus  
excidisse, quia quotiens nos ad vestrum servitium appellastis  
et honorem, animo gratulanti venimus pro posse parati.  
Quocirca.» 
«Quia vestram amicitiam et societatem affectamus omni  
tempore observare illesam eam volumus iuramento firmare,  
ut dilectionis et iuramenti vinculo stricti et nostra bona 
de bono in melius augmententur. Quapropter.» 
«Quot et quanta comoda de concordia et pace inter nos habita nos  
et vos consequemur vobis credimus omnimode  
fore manifestum quia non sunt due in his partibus civitates  
inter quas magis quam inter nos adiaceat amor. Eapropter.»  
«Cum vobis velut amicis et dominis omni tempore  
serviverimus et in his que vobis grata fuere benignum  
praebuerimus asensum, cum magna fiducia ad dominabilem  
vestram amicitiam recurrimus quotiens nobis vestrum  
auxilium fuerit oportunum. Quapropter.»
  |  
  |