VENERABILE autem abbas Paulus plures hereditates, adiuvante 
Domino, aquisivit atque recollegit in Apulia, in Lisine, 
in Alarino, in Canusia, in Alifis, in Calinole, in Suessa, 
in Tiano, in Sangro, in Balva et in aliis locis, sicut hic continetur. 
LIBELLUM DE LISINE. 
IN nomine Domini. Vicesimo octavo anno principatus domni 
Pandolfi gloriosi principis, et tercio anno principatus domni Landolfi 
filio eius, mense februario, quartadecima indiccione. Memoratorium 
factum a me Paulus, humilis abbas monasterii Sancti 
Vincencii, quod edificatum est super fluvio Vulturno, et Madelfrid, 
clericus atque notarius et scriba advocatorem eiusdem nostri monasterii, 
de hoc quod in sacratissimo Benevent[an]o palacio, ante 
idoneos homines qui subterscripti sunt, ordine conveniencie iuxta 
legem, dedimus et tradidimus Iohanni filius Maraldi clerici; et Michaheli 
clerici filius Saudi clerici; et Iohannes filius Iohannis iudicis, 
qui sunt commorantes ex civitate Lisine, ipsa ecclesia cum 
ipso castello ex ipso montecellu, pertinentem predicti nostri monasterii, 
de finibus ex eadem civitate Lisine, super ipso fluvio Caldole,
  |  
  |