Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 198


Sexto senex sunt inverecundi, et inerubescitivi. Nam senes
quia illiberales sunt, magis curant de utili quam de
honesto. Magis enim student ad utilitatem, quam ad ea
quae requirit honoris status, ut vult Philosophus 2. Rhetoricorum.
Verecundia ergo, cum sit timor inhonorationis,
non competit senibus; quia magis curant de utili,
quam de honore. Tota enim causa, quare quis est verecundus
(ut vult Philosophus) est, quia vult haberi in honore,
et vult reputari. Senes autem sicut deficiunt in
vita, et in humoribus, et in calore naturali: sic deficiunt
in animo, et non curant reputari. quare contingit eos
esse inverecundos. Posset autem una causa assignari,
quae quasi communis est ad omnia tacta. Dictum est
enim senes esse frigidos. Frigidus enim omnia constipat,
et constringit: et constringendo ea, reddit ipsa graviora,
et facit ea appetere inferiorem locum. Videmus
enim quod elementia frigida et gravia in inferiori loco
collocantur: calida vero et levia superiori. Senes ergo,
quia frigidi sunt, ex frigiditate constipantur, et retrahantur
in seipsis; et redduntur immobiles, ut nihil
audeant vel credant; nihil sperent, et ut non curent excellere,
nec curent reputari: quia frigidi non est appetere
locum superiorem, sed inferiorem. Viso qui sunt mores
senum vituperabiles; de levi patere potest quomodo reges
et principes ad huiusmodi se debeant habere. Nam
constat quod licet reges et principes non debeant esse in
omnibus de facili creditivi, ut pueri: non tamen decet
eos esse incredulos, sed consideratis conditionibus personarum,
debent adhibere fidem iis quae eis dicuntur secundum
dictamen et ordinem rationis. Secundo non decet
eos esse suspitiosos, ut omnia referant in deteriorem
partem: quia ex hoc contingeret eos esse severos et immiserativos,
et incurrerent malivolentiam subditorum.
Tertio non decet eos esse timidos et pusillanimes,
immo fortes et magnanimos: quia cum negocia respicientia

Torna all'inizio