Papias: Ars Grammatica

Pag 127


ambabus". 50 Dicitur tamen "dei, deis, dii, diis", sicut "ei, eis, ii,
iis"; sed illa dissillaba, hec monosillaba sunt. 51 Accusatiuus in
masculino et feminino fit ab ablatiuo singulari, addita s , ut "docto,
doctos", "platano, platanos". 52 Neutra semper habent accusatiuum
similem nominatiuo et uocatiuo, ut "templa". 53 Tercia declinatio
terminationes habet nominatiui LXXVIII, uel paulo
plus, que sunt he: "poema (correptum), poematis"; "monile (correptum),
monilis"; "leo (correptum, quod tamen producunt), leonis";
"Sapho (et cetera Greca, producta), Saphonis"; "sal (correptum),
salis"; "mel (correptum), mellis"; "Daniel (productum),
Danielis"; "pugil (correptum), pugilis"; "sol (productum), solis";
"consul (correptum), consulis"; "pean (productum), peanis";
"flamen (correptum), flaminis"; "lien (productum), lienis";
"delphin (productum), delphinis"; "Sidon (productum), Sidonis";
"Cesar (correptum), Cesaris"; "par (productum), paris"; "pater
(correptum), patris"; "aer (productum), aeris"; "Gaddir (correptum),
Gaddiris"; "orator (correptum), oratoris"; "turtur
(correptum), turturis"; "fur (productum), furis"; "Pallas
(correptum), Palladis"; "ciuitas (productum), ciuitatis"; "seges

Torna all'inizio